COLLUM

COLLUM
COLLUM
pars animalis, pluribus descripta Plinio, l. 11. c. 37. ubi inter alia: Gula nervô et carne constat. Cervix nulli, nisi quibus haec utraque. (arteria et gula) Ceteris Collum, quibus tantum gula. Sed quibus cervix, e multis vertebratisque orbiculatim ossibus flexilis ad circumspectum, articulorum nodis iungitur. Leoni tantum et lupo et hyaenae, ex singulis rectisque ossibus rigens. Cetero spinae annectitur ---- Quibus longa crura, iis et longa colla. Item aquaticis ---- Quibus fauces non sunt, ne stomachus quidem est, nec colla etc. In humano genere, magna pars femineae inprimis speciositatis, ut infra videbimus, voce Teres: cui Serpyllinum unguentum olim destinatum videbimus voce Unguentum. De huius ornamentis, acignominia multiplici, dicimus hîc, passim: uti de brachiorum circa collum implicatione et strangulatione, schematis palaestrici genere, infra voce Nexus; et de more Sponsorum colla candidô velô cingendi, ubi de Nuptialibus moribus. Fugitivorum vero pallium in collum coniciendi, voce Pallium. De more item Cancellariorum, maius Sigillum Principis collô suspensum gestandi, ubi de Sigillo. Saltem de Coronis hîc aliquid ut addam, non capiti solum, frontique, sed et colle illae in conviviis impositae. Unde triplicis coronae mentio, apud Anacreontem.
Στεφάνους δ᾿ ἀνὴρ τρεῖς ἑκάςους εἰχεν
Τοὺς μὲν ῥοδίνους, τόνδε Ναυκρατίτην.
Coronas vero unusquisque tres habuit,
Quasdum roseas, aliam naucratiten.
E' quibus una capiti imponebatur, altera collum vinciebat; tertia frontem redimiebat. Cui instituto ne ratio deesset, dixerunt id fieri, διὰ τό ςθυμηδὲς τῆς αρετῆς τῆς τριμεροῦς ψυχῆς, propter
oblectationem virtutis animae tripartitae. Vide Scholiastem Apollonii Rhodii, l. 2. Clemens vero Alex. graviter in hunc morem invectus, rem esse evidentissimae ebrietatis ait, atque adeo dementiae singularis signum, si quis coronas, capiti evinciendo ornandoque inventas, collo circumponat, Paedagog. l. 2. c. 2. Ο῾ρᾷν γοῦν ἐςι αὐτῶν τινας ἡμιμεθεῖς, σφαλλομένους περὶ τοῖς τραχήλοις ἔκοντας ςεφάνους. Quamvis ad simplicem usum floribus et sparsis uti ac solutis, et sertis colla Christianos quoque complecti solitos, discamus ex Minucio Fel. sub fin. Origo mori inde, quod priscô tempore coronae compingebantur e floribus indistinctis, h. e. indistincte coacervatis, qui per collum fluebant. Propert. l. 4. El. 6. v. 71.
Candida nunc molli subeant convivia luco,
Blanditiaeque fivant per mea colla rosae.
Et Horatius de Polemone, l. 2. Serm. Sat. 3. v. 255.
----- ----- potus ut ille
Dicitur ex Collo furtim sumpsisse coronas.
Duae itaque ut plurimum fuêre coronae conviviales, quarum una caput ac frontem, altera collum vinciebat, ad pectus usque descendens: quem utrumque luxum M. Tullius Verri exprobrat, Verr. 7. Nam, ut mos fuit Bithyniae Regibus, lecticâ octophorô ferebatur, in qua pulvinus erat pellucidus, Melitensi rosâ fertus. Ipse autem coronam hababat, unam in capite, alteram in collo. Qui luxus eo usque processit, ut, inter dona Regum, coronae hae mitti mox inciperent: uti de Persis legimus, ad Agesilaum, munera mittentibus. Quo videtur pertinere κύκλος, ille χρυσοῦς περιδέραιος, circulus aureus circa collum, quem Rex Aegypti Iosepho dedit, preater regium annulum et sacram vestem: namque et ipsas has coronas aureas gemmatasque fieri consuevisse, ex Philone patet, et Plut. in Arato. Inprimis vero celebres fuêre coronae Hypothymides, quae, e collo pendulae, et ad pectus demissae, a fragrantia mirifica nomen id nactae sunt: ςέφανοι ὑπότραχήλιοι Hesychio, ἄνθεα περιδέραια Sappho dictae. Vide infra in hac voce. Neque solum hae coronae ad pectus, sed et ad manus extensae; ut discimus e Pindaro, Od. 2. Olymp. ubi de floribus aureis, qui sunt in Insula Beatorum,
Ο῞ρμοισι τῶ χέρας ἀναπλέκοντι
καὶ ςεφάνους.
Quorum monilibus manus implicant
atque coronis.
Quod coronarum genus fuisse videntur longae illae, quae Diis quoque appendebantur, Aesculapio potissimum. Aristides, Orat. λ῾ερ. Ε᾿δόκουν ςέφανον πέμπειν τῷ Θεῷ τῶ μακρῶν, οἵ εἰσιν οὕς ἰδίᾳ τῷ Α᾿σκληπιῷ κομίζουσι, Videbar coronam mittere Deo ex iis, quae dicuntur longae, et proprie Aesculapio offerebantur etc. Vide Car. Paschalium, Coronar. l. 2. c. 3. In bello autem defendendo ab ictibus collo, catenulae a gelea dependebant, uti discimus ex Statio, Theb. l. 9. v. 697.
Vaginaeque sonum, tremulumque audire pharetrae
Murmur, et a cono missas in terga catenas.
Ad quae verba Lutatius, A parte enim galeae, inquit, descendunt cantenae, quae ab ictu colla sedentis defendunt. Et Barthius, Animadversion. ad locum, Memini in picturis quibusdam priscis, vel galeam, vel pileum talibus catenulis aptum conspexisse, sed non suggerit memoria vel locum vel auctorem. Suspicarer de Persis, sed eam gentem pileatem in aciem utplurimum prodisse, observatum recordor. In eodem victores Reges colla hostium calcare consuevisse, ad ostentationem perfectae victoriae, diximus supra, ubi de Calcandi ritu etc. Plura de hac parte corporis, quam maxime attendisse Veteres constat, vide apud Franc. Iunium, de Pictura, l. 3. c. 273. Casp. Barthium, Animadversionibus ad Statium, Part. 1. p. 172. alibique et hîc passim, inprimis supra in voce Cervix, it. Collo. De collis vasorum, pulegiô redimiri solitis infra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Collum — is a surname, and may refer to: Hugh Collum (1940–2005), British businessman Jackie Collum (born 1927), American Major League Baseball pitcher Jason Paul Collum (born 1973), American film maker John Collum (1926–1962), American child actor This… …   Wikipedia

  • Collum — ist der medizinisch lateinische Fachbegriff für Hals und ist der Name folgender Personen: Christian Collum (* 1943), deutscher Kirchenmusiker Herbert Collum (1914–1982), deutscher Kirchenmusiker Diese Seit …   Deutsch Wikipedia

  • Collum — (latin), hals. Bruges i anatomien ikke blot om selve halsen, men også om den halsformede eller halslignende del af forskellige organer, således collum femoris, lårhalsen, collum uteri, moderhalsen og så videre …   Danske encyklopædi

  • Collum — Col lum, n.; pl. {Colla}. [L., neck.] [1913 Webster] 1. (Anat.) A neck or cervix. Dunglison. [1913 Webster] 2. (Bot.) Same as {Collar}. Gray. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Collum — (lat.), Hals; C. obstīpum (Med.), schiefer Hals …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Collum — (lat.), der Hals; auch der Halsteil eines Organs, z. B. c. uteri, Gebärmutterhals; in der Botanik Wurzelhals …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Collum — (lat.), Hals …   Kleines Konversations-Lexikon

  • collum — Estructura del cuello anatómico entre la cabeza y los hombros. Diccionario Mosby Medicina, Enfermería y Ciencias de la Salud, Ediciones Hancourt, S.A. 1999 …   Diccionario médico

  • Collum — Cọl|lum, das; s, …lla (Med.): 1. [lat. collum] Hals. 2. sich verjüngender Teil eines Organs, Verbindungsteil. * * * Cọl|lum, das; s, ...lla [1: lat. collum] (Med.): 1. Hals. 2. sich verjüngender Teil eines Organs, Verbindungsteil …   Universal-Lexikon

  • Collum — Cọllum [aus lat. collum, Gen.: colli = Hals] s; s, Cọlla: „Hals“, sich verjüngender Teil eines Organs, Verbindungsteil (Anat.); eindeutschend auch: Kollum. Cọllum ana|to̱micum: ringförmige Furche um den Rand des ↑Caput humeri. Cọllum… …   Das Wörterbuch medizinischer Fachausdrücke

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”